Hľadaný výraz: Lk 12,35-48, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
35 Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes, 36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37 Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. 38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi. 39 Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. 40 Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ”. 41 Ait autem Petrus: “ Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ”. 42 Et dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43 Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem. 44 Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum. 45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, 46 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet. 47 Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; 48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.

1

mail   print   facebook   twitter